라틴어 문장 검색

vel humi vel periculose, ut in consuetudine solemus dicere temerarios homines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3272)
stratus id est paene.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3261)
ideo dixit 'humi nascentia'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 922)
"sacrilegii enim vel maxime instar est, humi quaerere quod in sublimi debeas invenire."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:4)
Sed si hoc quoque videtur esse altius, quam ut id nos humi strati suspicere possimus, illud certe tamen, quod amplexi sumus, quod profitemur, quod suscepimus, nosse et tenere debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 22:1)
Quam cum magis intuerer, Quaeso, inquit Africanus, quousque humi defixa tua mens erit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 4 2:1)
Sus rostro si humi A litteram inpresserit, num propterea suspicari poteris Andromacham Ennii ab ea posse describi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 36:11)
sus rostro si humi A litteram impresserit, num propterea suspicari poteris Andromacham Ennii ab ea posse describi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 36:11)
Naevi, quorum saepe et diu ad pedes iacuit stratus obsecrans per deos immortalis, ut aut secum iure contenderent aut iniuriam sine ignominia sibi imponerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 2:3)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
Theodori quidem nihil interest, humine an sublime putescat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 101:10)
Sed qui asinum non potest, stratum caedit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:24)
Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus et dignos Baccho, dignos et Apolline crines impubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niveo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:7)
Non stratum, non ulla pati velamina possunt, dura sed in terra ponunt praecordia;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:4)
dum daemon invictum Dei testem lacessit proelio, perfossus ipse concidit et stratus aeternum iacet.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.155)

SEARCH

MENU NAVIGATION